monumenta.ch > Isidorus > 41
Isidorus, De Natura Rerum, XL. De Oceano. <<<     >>> XLII. Quare mare salsam habeat aquam.

CAPUT XLI. Cur mare non crescat. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XLI.---N. 1. Clemens episcopus dicit. Lib. VIII Recognit.

Ibid. Adde etiam quod venti rapiunt. Lucretius: Praeterea magnam sol partem detrahit aestu. Et mox: Tum porro venti magnam quoque tollere partem. Humoris possunt . . . . .

Ibid. Lacus, multasque lacunas. Lucretii verbis lusisse videtur: Multosque lacus, multasque lacunas.

]
Cur mare maius non fiat, ac tantis fluviorum copiis nullatenus crescat, Clemens episcopus dicit, eo quod naturaliter salsa aqua fluentum dulce in se receptum consumat, eo quod fit ut illud salsum maris elementum quantascunque recipit copias aquarum, nihilominus exhauriat. Adde etiam quod venti rapiunt, et vapor calorque solis assumit. Denique videmus lacus multasque lacunas parvo sub momenti spatio ventorum flatibus solisque ardore consumi. Salomon autem dicit: Ad locum unde exeunt, flumina revertuntur [Eccles. I, 7].
2 Ex quo intelligitur mare ideo non crescere, quod etiam per quosdam occultos profundi meatus aquae revolutae ad fontes suos refluant, et solito cursu per suos amnes recurrant. Mare autem propterea factum est, ut omnium cursus fluviorum recipiat. Cuius cum sit altitudo diversa, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. Unde aequor appellatum creditur, quod superficies eius aequalis sit; physici autem dicunt mare altius esse terris.